VISIO PERPETUAE (203)

(Acta Perpetuae et Felicitatis)

Post dies paucos, dum universi oramus, subito media oratione profecta est mihi vox, et nominavi Dinocratem: et obstupui quod nunquam mihi in mentem venisset nisi tunc, et dolui commemorata casus ejus. Et cognovi me statim dignam esse, et pro eo petere debere. Et coepi pro ipso orationem facere multam, et ingemiscere ad Dominum. Continuo ipsa nocte ostensum est hoc mihi in oromate. Video Dinocratem exeuntem de loco tenebroso, ubi et complures erant aestuantem et sitientem valde, sordido vultu, et colore pallido, et vulnus in facie ejus, quod, cum moreretur, habuit. Hic Dinocrates fuerat frater meus carnalis, annorum septem, qui per infirmitatem facie cancerata male obiit, ita ut mors ejus odio fuerit omnibus hominibus. Pro hoc ego orationem feceram: et inter me et illum grande erat disastema, ita ut uterque ad invicem accedere non possemus. Erat deinde in ipso loco, ubi Dinocrates erat, piscina plena aqua, altiorem marginem habens quam erat statura pueri, et extendebat se Dinocrates quasi bibiturus. Ego dolebam quod et piscina illa aquam habebat, et tamen propter altitudinem marginis bibiturus non esset. Et experrecta sum et cognovi fratrem meum laborare. Sed confidebam profuturam orationem meam labori ejus, et orabam pro eo omnibus diebus quo usque transivimus in carcerem castrensem. Munere einm castrensi eramus pugnaturi. Natale tunc Getae Caesaris, et feci pro illo orationem die et nocte gemens et lacrimans, ut mihi donaretur. Die autem quo in nervo mansimus, ostensum est mihi hoc: Video locum illum, quem videram tenebrosum, esse lucidum: et Dinocratem mundo corpore, bene vestitum, refrigerantem. Et ubi erat vulnus, video cicatricem: et piscinam illam, quam retro videram, summisso margine usque ad umbilicum pueri: et aquam de ea trahebat sine cessatione, et super margine phiala erat plena aqua; et accessit Dinocrates, et de ea bibere coepit, quae phiala non deficiebat. Et satiatus abscessit de aqua ludere more infantium gaudens, et experrecta sum. Tunc intellexi translatum eum esse de poena.