Q. SEPTIMUS FLORENS TERTULLIANUS (+ post 222)

Regula fidei

(De praescriptione haereticorum, 13)

Regula est autem fidei ut iam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, (1) unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; (2) qui universa de nihilo produxerit, (3) per Verbum suum (4) primo omnium emissum; (5) id Verbum, Filium eius appellatum, (6) in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum; (7) postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute (8) in Virginem Mariam, (9) carnem factum in utero eius, et ex ea natum egisse Iesum Christum; (10) exinde praedicasse novam legem et novam promissionem regni caelorum; virtutes fecisse; (11) cruci fixum; tertia die resurrexisse; (12) in caelos ereptum (13) sedisse ad dexteram Patris; (14) misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat; (15) venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum caelestium fructum et ad profanos iudicandos igni perpetuo, (16) facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.