CAECILIUS CYPRIANUS (+ 258)

De unitate ecclesiae

(De catholicae ecclesiae unitate, 4-5)

4. (1) /…/ Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis. (2) Loquitur Dominus ad Petrum: “Ego tibi dico”, inquit, “quia tu est Petrus, et super istam petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. Dabo tibi claves regni caelorum: et quae ligaveris super terram, erunt ligata et in caelis, et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelis.” (3) Super unum aedificat ecclesiam. Et quamvis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat: “Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Accipite Spiritum Sanctum: si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur”, tamen ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. (4) Hoc erant utique et ceteri apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis, sed exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur. (5) Quam unam ecclesiam etiam in Cantico canticorum Spiritus Sanctus ex persona Domini designat et dicit: “Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae.” (6) Hanc ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui ecclesiae renititur et resistit, in ecclesia se esse confidit? (7) Quando et beatus apostolus Paulus hoc idem doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: “Unum corpus et unus spiritus, una spes vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus.”

5. (1) Quam unitatem tenere firmiter et vindicare debemus, maxime episcopi, qui in ecclesia praesidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque undivisum probemus. Nemo fraternitatem mendacio fallat, nemo fidem veritatis perfida praevaricatione corrumpat. (2) Episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars tenetur. (3) Ecclesia una est, quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur, quomodo solis multi radii sed lumen unum, et rami arboris multi sed robur unum tenaci radice fundatum. Et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. (4) Avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit; ab arbore frange ramum, fructus germinare non poterit; a fonte praecide rivum, praecisus arescit. (5) Sic et ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit: unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluens largiter rivos latius pandit: unum tamen caput est et origo una et una mater foecunditatis succesibus copiosa. Illius foetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu, eius animamur.