LUCIUS CAELIUS FIRMIANUS LACTANTIUS (+ post 317)

De visione Constantini Magni

(De mortibus persecutorum, 44, 1-7)

(1) Iam mota inter eos fuerant arma civilia. Et quamvis se Maxentius Romae contineret, quod responsum acceperat periturum esse, si extra portas urbis exisset, tamen bellum per idoneos duces gerebatur. (2) Plus virium Maxentio erat, quod et patris sui exercitum receperat a Severo et suum proprium de Mauris atque Gaetulis nuper extraxerat. (3) Dimicatum, et Maxentiani milites praevalebant, donec postea confirmatio animo Constantinus et ad utrumque paratus copias omnes ad urbem propius admovit et e regione pontis Mulvii consedit.

(4) Imminebat dies, quo Maxentius imperium ceperat, qui est e. d. sextum Kalendas Novembres, et quinquennalia terminabatur. (5) Commonitu est in quiete Constantinus, ut caeleste signum Dei notaret in scutis atque ita proelium committeret. Facit ut iussus est et transversa X littera, summo capite circumflexo, Christum in scutis notat. (6) Quo signo armatus exercitus capit ferrum. Procedit hostis obviam sine imperatore pontemque transgreditur. Acies pari fronte concurrunt, summa vi utriumque pugnatur: “Neque his fuga nota neque illis” /Vergil. Aen. 10, 757/. Fit in urbe seditio et dux increpitatur velut desertor salutis publicae, cumque /conspiceretur/, repente populus (Circenses enim natali suo edebeat) una voce subclamat Constantinum vinci non posse.