EPHRAEM SYRUS (+ 373)

De origine evangeliorum

(Evangelii concordantis expositio, in fine)

(1) Verba apostolorum non aequalia et eadem sunt, quia non simul evangelium scripserunt. (2) Non enim mandatum acceperunt scribendi, ut Moyses iussus est tabulas conficere, sed sicut propheta dicit: "Dabo iis pactum foederis, non sicut illud, sed legem meam dabo in mente eorum et in corde eorum scribam illam." Attamen occasionibus provocati scripta confecerunt.

(3) Matthaeus hebraice Evangelium scripsit, quod postea in linguam graecam versum est. (4) Marcus autem Simonem secutus est, et cum in urbem Romam profecti essent, ut perfecte recordarentur, si forte propter longum temporis spatium aliquid in oblivionem veniret, Marcum orarunt, et scripsit, quodcunque acceperat. (5) Lucas a baptismo Ioannis exordium sumpsit; nam hic de incarnatione eius locutus est et de regno eius ex David, dum alter ab Abraham incepit. (6) Venit Ioannes et reperiens, verba eorum qui de genealogia et natura humana Domini scripserunt, varias opiniones excitasse, ipse scripsit, quod non tantum homo erat, sed quod a principio erat Verbum. (7) Matthaeus hebraice scripsit Evangelium, Marcus latine ab Simone in urbe Roma, Lucas graece, Ioannes etiam graece scripsit Antiochiae, quia in vivis permansit usque ad tempus Traiani.