SOPHRONIUS EUSEBIUS HIERONYMUS (342?-420)

De Ignatio episcopo

(Liber de viris illustribus, cap. XVI)

Ignatius Antiochenae Ecclesiae tertius post Petrum apostolum episcopus, persecutionem commovente Trajano, damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur. Cumque navigans Smyrnam venisset, ubi Polycarpus, auditor Joannis, episcopus erat, scripsit unam Epistolam ad Ephesios, alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos, et inde egrediens scripsit ad Philadelpheos et ad Smyrnaeos; et proprie ad Polycarpum, commedans illi Antiochensem Ecclesiam in qua et de Evangelio quod nupe a me translatum est, super persona Christi ponit testimonium dicens: "Ego vero et post resurrectionem in carne eum vidi, et credo, quia sit. Et quando venit ad Petrum, et ad eos qui com Petro erant, dixit eis: 'Ecce palpate me, ei videte, quia non sum daemonium incorporale', et statim tetigerunt eum et crediderunt." Dignum autem videtur, quia tnati veri fecimus mentionem, et de epistola ejus, quam ad Romanos scribit /alii: scripsit/ pauca ponere. "De Syria usque ad Romam pugno ad bestias, in mari et in terra, nocte dieque ligatus cum decem leopardis, hoc est militibus, qui me custodiunt: quibus et cum benefeceris, pejores fiunt. Inquitas autem eorum mea doctrina est, sed non idcirco justificatus sum. Utinam fruar bestiis, quae mihi sunt praeparatae, quas et oro mihi veloces esse ad interitum, et alliciam cas ad comendendum me, ne sicut aliorum martyrum, non audeant corpus meum attingere. Quod si venire noluerint, ego vim faciam, egi me ingeram, ut devorer. Ignoscite mihi, filioli: quid mihi prosit, ego scio. Nunc incipio Christi esse discipulus, nihil de his, quae videntur, desiderans ut Jesum Christum inveniam. Ignis, crux, bestiae, confractio ossium, membrorum divisio, et totitus corporis contritio, et tota tormenta diaboli, in me veniant, tantum ut Christo fruar." Cumque jam damnatus esset ad bestias, ardore patiendi, cum rugientes audiret leones, ait: "Furmentum Christi sum, dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inveniar." Passus est anno undecimo Trajani. Reliquiae corporis ejus Antiochiae jacent extra portam Daphniticam in coemeterio.