SOPHRONIUS EUSEBIUS HIERONYMUS (342?-420)

Epistola ad Damasum

Beato Papae Damaso Hieronymus

Novum opus facere me cogis ex veteri, ut post exemplaria scripturarum toto orbe dispersa quasi quidam arbiter sedeam et, quia inter se variant, quae sint illa quae cum Graeca consentiant veritate decernam. Pius labor, sed periculosa praesumptio, iudicare de ceteris ipsum ab omnibus iudicandum, senis mutare liguam et canescentem mundum ad initia retrahare parvulorum. Quis enim doctus pariter vel indoctus, cum in manus volumen adsumpserit et a saliva quam semel inbibit viderit discerpare quod lectitat, non statim erumpat in vocem, me falsarium meclamans esse sacrilegum, qui audeam aliquid in veteribus libris addere, mutare, corrigere? Adversum quam invidiam duplex causa me consolatur: quod et tu qui summus sacerdos es fieri iubes, et verum non esse quod variat etiam maledicorum testimonio conprobatur. Si enim Latinis exemplaribus fides est adhibenda, respondeant quibus: tot sunt paene quot codices. Sin autem veritas est quaerenda de pluribus, cur non ad Graecam originem revertentes ea quae vel a vitiosis interpretibus male edita vel a praesumptoribus imperitis emendata perversius ve a librariis dormitantibus aut addita sut aut mutata corrigimus? Neque vero ego de veteri disputo testamento, quod a septuaginta senioribus in Graecam linguam versum tertio gradu ad nos usque pervenit. Non quaero quid Aquila quid Symmachus sapiant, quare Theodotion inter novos et veteres medius incedat: sit illa vera interpretatio quam apostoli probaverunt. De novo nunc loquor testamento, quod Graecum esse non dubium est, excepto apostolo Mattheo, qui primus in Iudaea evangelium Christi Hebraeis litteris edidit. Hoc certe cum in nostro seromne discordat et diversos rivulorum tramites ducit, uno de fonte quaerendum est. Praetermitto eos codices quos a Luciano et Hesychio nuncupatos paucorum hominum adserit perversa contentio: quibus utique nec in veteri instrumento post septuaginta interpretes emendare quid licuit nec in novo profuit emendasse, cum multarum gentium linguis scriptura ante translata doceat falsa esse quae addita sunt.

Igitur haec praesens praefatiuncula pollicetur quattuor tantum evangelia, quorum ordo iste est, Mattheus, Marcus, Lucas, Iohannes, codicum Graecorum emendata conlatione sed veterum. Quae ne multum a lectionis Latinae consuetudine discreparent, ita calamo temperavimus ut, his tantum quae sensum videbantur mutare correctis, reliqua manere pateremur ut fuerant.