AURELIUS AUGUSTINUS (354-430)

Fructus confessionis

(Confessiones X,4-5)

4. /…/ Non enim parvus est fructus, Domine Deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis, et a multis rogeris pro nobis. Amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. Animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum es locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; sed fraternus ille qui com approbat me, gaudet de me; cum autem improbat me, contristatur pro me: quia sive approbet me, sive improbet, diligit me. Indicabo me talibus; respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. Bona meainstituta tua sunt et dona tua; mala mea delicta mea sunt et judicia tua. Respirent in illis, et suspirent in his; et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus, thuribulis tuis. Tu autem, Domine, delectatus odore sancti templi tui, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam, propter nomen tuum; et nequaquam deserens coepta tua, consumma imperfecta me.

Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear non tantum eoram te secreta exsultatione cum tremore et secreto moerore cum spe; sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae, civium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium et comitum viae meae. Hi sunt servi tui fratres mei, quos filios tuos esse voluisti, domino meos quibus jussisti ut serviam, si volo tecum de te vivere. Et hoc mihi Verbum tuum parum erat si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret. Et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis nimis cum ingenti periculo; nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea, et infirmitas mea tibi nota est. Parvulus sum, sed vivit semper Pater meus, et idoneus est mihi tutor meus; idem ipse est enim qui genuit me et tuetur me: et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens qui mecum es, et priusquam tecum sim. Indicabo ergo talibus qualibus jubes ut seviam, non quis fuerim, sed quis jam sim, et quis adhuc sim; sed neque meipsum dijudico: sic itaque audiar.

5. Tu enim, Domine, dijudicas me, quia etsi nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est; tamen est aliquid hominis quod nec ipse scit spiritus hominis qui in ipso est: tu autem, Domine, scis ejus omnia qui fecisti eum. Ego vero quamvis prae tuo conspectu me despiciam, et aestimem me terram et cinerem; tamen aliquid de te scio quod de me nescio. Et certe nunc videmus per speculum in aenigmate, nondum facie ad faciem: et ideo quamdiu peregrinor abs te, mihi sum praesentior quam tibi, et tamen te novi nullo modo posse violari; ego vero quibus tentationibus resistere valeam, quibusve non valeam, nescio. Et spes est, quia fidelis es, qui nos non sinis tentari supra quam possumus ferre, sed facis cum tentatione etiam exitum ut possimus sustinere. Confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam. Quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio; et quod de me nescio, tamdiu nescio, donec fiant tenebrae meae sicut meridies in vultu tuo.