ANICIUS MANLIUS SEVERINUS BOETIUS (+ 524/525)

Omnium rerum finis, totius naturae intentio

(De consolatione philosophiae I, prosa 6)

/…/ - /Philosophia:/ Sed dic mihi, meministine quis sit rerum finis quove totius naturae tendat intentio?

- Audieram, inquam, sed memoriam moeror hebetavit.

- At quomodo scis, unde cuncta processerint?

- Novi, inquam, Deumque esse respondi.

- Et quomodo fieri potest, ut principio cognito, quis sit rerum finis ignores? Verum hi perturbationum mores sunt, ea valentia est, tu movere quidem loco hominem possint; convellere autem, sibique totum exstirpare non possint. Sed hoc quoque respondeas velim, hominemne te esse meministi?

- Quidni, inquam, meminerim?

- Quid igitur homo sit, poterisne proferre?

- Hoccine interrogas, an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio, et id me esse confiteor.

- Et illa: Nihilne te aliud esse novisti?

- Nihil.

- Jam scio, inquit, morbi tui aliam vel maximam causam, quid ipse sis nosse desisti. Quare plenissime vel aegritudinis tuae rationem, vel aditum reconciliandae sospitatis inveni. Nam quoniam tui oblivione confunderis, et exsulem te, et exspoliatum propriis bonis esse doluisti. Quoniam vero, quis sit rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios, potentes felicesque arbitraris. Quoniam vero quibus gubernaculis mundus regatur, oblitus es, has fortunarum vices existimas sine rectore fluitare. Magnae non ad morbum modo, verum ad interitum quoque causae. Sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit. Habemus maximum tuae fomitem salutis, veram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati, sed divinae rationi subditam credis. Nihil igitur pertimescas. Jam tibi ex hac minima scintillula vitalis calor illuxerit. /…/