EPISTOLA ALEXANDRI MACEDONIS AD ARISTOTELEM MAGISTRUM SUUM

(1) Mense Maio, postquam vicimus Darium, regem Persarum, apud flumen qui dicebatur Granicus, subiugavimus nobis omnem illius terram et posuimus in provinciis orientis nostros honoratos, et divites facti sumus de multis divitiis, sicut iam tibi in priore epistola significavi. Sed ne videatur multiplicata ipsa locutio, non replicabo facta priora, quae cognita sunt. Mense Iulio deficiente venimus in Indiam Phasiacen, ubi cum magna celeritate Porum regem vicimus, et omnes divites facti sumus de multis divitiis illius. Et ut semper in memoria teneatur, rectum mihi videtur ut scribam de multitudine exercitus eius, in quo fuerunt sine peditibus quattuordecim milia octingentae quadrigae, omnes falcatae, et quadringenti elephanti, qui portabant turres, ubi stabant homines armati ad pugnandum, et apprehendimus ipsam civitatem Pori et domum eius, in qua fuerunt quadringentae columnae aureae cum capitellis aureis, et parietes illius domus erant investiti de laminis aureis, quae erant grossae, quantum est grossus unus digitus hominis de manu; etiam ego ipsas laminas incidere feci in multis locis. Vinea quoque de auro pendebat inter columnas, quae folia aurea habebat, et racemi illius erant de crystallo. /…/

(2) Cumque omnia in mea habuissem potestate, desideravi videre interiorem Indiam, et perveni ad portas Caspias cum universo exercitu; ubi cum admirarer ipsam terram, quae erat bona, cognovi ibi aliqua quae odiosa mihi videbantur esse. In ipsis autem locis erant diversi serpentes et ferae, quae in ipsis vallibus et campis et silvis et montibus habitabant, et dixerunt nobis homines de ipsa terra, ut essemus solliciti pro ipsis serpentibus et feris. Sed ego volendo persequi Porum regem, qui de proelio fugerat, antequam in desertas solitudines abiret, tuli centum quinquaginta duces, qui ipsam viam noverant; et mense Augusto perreximus per ardentissimum solem et per loca arenosa, et promisi praemia illis, qui me portabant per incognita loca Indiae, si me perducerent in Bactriacen cum omni exercitu meo salvo, ubi sunt gentes quae nominantur Seres, et sunt ibi arbores habentes ipsa folia velut lanam, quam homines loci illius colligunt et vestimenta sibi exinde faciunt. Nam et ipsi duces nostri coeperunt de eadem languine colligere. Illi namque qui nobis viam ostendebant, sicut ego cognoscere potui, volebant nos portare per loca mortalia, ubi erat multitudo serpentium et ferarum et beluarum. Quod ego ut vidi, ex parte pro culpa mea hoc evenire dixi, quia despexi consilia de amicis meis et de hominibus de loco Caspiae, qui dixerunt mihi ut non sic festinarem vincere. Praecepi militibus meis ut omnes se armarent eo quod timebam ne forte supervenirent hostes et tollerent divitias auri et gemmarum, quas milites mei portabant. Tantum enim erant divites facti, qui vix ipsum aurum portare poterant; insuper et ipsa arma gravabant multum, quia omnia ego feceram includere in auro, et resplendebat totus exercitus meus ad similitudinem stellarum; et erat magna admiratio videre talem exercitum, quia et in ornamento et in virtute supra erant quam aliae gentes. Ego certe videndo prosperitatem meam nimium gaudebam de nobilissimo numero iuventutis. Sed quia solet aliquando, ubi habet homo prosperitatem, sequuntur illum adversa, coepimus sitim habere maiorem. Quam cum non potuissemus durare, tunc quidam miles, Zefirus nomine, invenit aquam in una petra cavata; implevit exinde ipsum capsidem suum et adduxit illam mihi, quia plus amavit vitam meam quam se ipsum. Ego vero convocavi exercitum meum et coram omnibus effudi ipsam aquam in terram, ne forte, dum videret ipse exercitus quia biberem ego ipse aquam, plus inciperent illi sitire. Laudavi bonitatem Zefiri quam habuit in me, et dona ei optima feci. Ista namque causa, quae facta est de ipsa aqua, confortavit ipsum exercitum et deinde coepimus ire. /…/