BEDA VENERABILIS (672/3-735)

Angli ad misericordiam Christi vocati

(Historia ecclesiastica gentis Anglorum II, 1)

Nec silentio praetereunda opinio, quae de beato Gregorio traditione maiorum ad nos uque perlata est. Dicunt quia die quadam cum, advenientibus nuper mercatoribus, multa venalia in forum fuissent conlata, multi ad emendum confluixissent, et ipsum Gregorium inter alios advenisse, ad vidisse inter alia pueros venales positos candidi corporis ac venusti vultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum adspiceret interrogavit, ut aiunt, de qua regione vel terra essent adlati. Dictumque est quia de Britannia insula, cuius incolae talis essent aspectus. Rursus interrogavit utrum idem insulani christiani an paganis adhuc erroribus essent implicati. Dictum est quod essent pagani. At ille, intimo ex corde longa trahens suspiria: "Heu, pro dolor!" inquit, "quod tam lucidi vultus homines tenebrarum auctor possidet tantaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia vacuam gestat." Rursus ergo interrogavit quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est quod Angli vocarentur. At ille: "Bene," inquit, "nam et angelicam habent faciem et tales angelorum in caelis decet esse cohaeredes. Quod habet nomen ipsa provincia, de qua isti sunt adlati?" Responsum est quod Deiri vocarentur idem provinciales. At ille: "Bene," inquit, "Deiri; de ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex provinciae illius quomodo apellatur?" Responsum est quod Aelli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: "Alleluia, laudem Dei creatoris illis in partibus oportet cantari."

Accedensque ad pontificem Romanae et apostolicae sedis (nondum enim erat ipse pontifex factus) rogavit ut genti Anglorum in Britanniam aliquos verbi ministros, per quos ad Christum converteretur, mitteret; se ipsum paratum esse in hoc opus, Domino cooperante, perficiendum, si tamen apostolico papae hoc ut fieret placeret. Quod dum perficere non posset, quia etsi pontifex concedere illi quod petierat voluit, non tamen cives Romani ut tam longe ab urbe secederet potuerer permittere; mox, ut ipse pontificatus officio functus est, perfecit opus diu deideratum; alios quodem praedicatores mittens, sed ipse praedicationem ut fructificaret suis exhortationibus ac precibus adiuvans.