GRATIANI DECRETUM (scriptum cca 1150)

Distinctio XXXVIII

Cum itaque voluntaris ignorantis omnibus sit noxia, sacerdotibus est periculosa.

Unde in T o l l e t a n o Concilio legitur:

(C. I. Sacerdotibus maxime ignorantia est uitanda.)

Ignorantia mater cunctorum errorum maxime in sacerdotibus Dei uitanta est, qui docendi offitium in populo Dei susceperunt. Sacerdotes einm legare sanctas scripturas admonentur, Paulo apostolo dicente ad Timotheum: "Adtende lectioni, exhortationi, doctrinae", et: semper permane in his." Sciant ergo sacerdotes scripturas sacras et canones, et omne opus eorum in predicatione et doctrina consistat, atque edificent cunctos tam fidei scientia quam operum disciplina.

(C. II. Offitialem libellum ab episcopo accipiant presbiteri, cum ordinantur.)

Item ex e o d e m :

Quando presbiteri in parrochiis ordinantur, libellum offitialem a sacerdote suo accipiant, ut ad ecclesias sibi deputatas instructi succedent, ne per ignorantiam etiam in ipsis diuinis sacramentis offendant. Cum uero ad letanias uel ad concilium uenerint, rationem episcopo suo reddant, qualiter susceptum offitium celebrant, uel baptizent.

(C. III. Inscientia sacerdotum nec excusatione digna est nec uenia.)

Item L e o Episcopis Constantinopolitanis.

Si in laicis uidetur intolerabilis inscientia, quanto magis in his qui presunt, nec excusatione est digna, nec uenia?

(C. IV. Canones non licet sacerdotibus ignorare.)

Item C e l e s t i n u s omnibus orthodoxis Episcopis.

Nulli sacerdotum liceat cannones ignorare, nec quicquam facere, quod possit Patrum regulis obuiare. Que enim a nobis res digna seruabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliorum libitu licentia populis permissa frangatur?

(C. V. Que sacerdotibus necessaria sunt ad discendum.)

Item ex dicitis S. A u g u s t i n i .

Que ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad discendum, id est sacramentorum liber, lectionarius, antiphonarius, baptisterium, computus, canones penitentiales, psalterium, omeliae per circulum anni dominicis diebus et singulis festiuitatibus aptae. Ex quibus omnibus si unum defuerit, sacerdotis nom uix in eo constabit, quia ualde periculosae sunt euangelicae minae, quibus dicitur: "Si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadunt."

/…/