MISTR JAN HUS (1371-1415)

Appelatio ad supremum judicem

(1) Quia deus omnipotens, unus in essencia, trinus in personis, oppressorum est primum et lutimum refugium et dominus "custodiens veritatem in seculum", "faciens iudicium et misericordiam iniuriam pacientibus", "prope existens omnibus in vocantibus eum in veritate", "solvens compeditos", voluntatem timencium se faciens" et "custodiens omnes diligentes se et disperdens omnes" incorrigibiles "peccatores", et Christus Ihesus, verus deus et verus homo, in angustia a pontificibus, scribis et Phariseis sacerdotibus, iniquis iudicibus et testibus circumdatus per mortem gravissimam et turpissimam a dampnacione perpetua electos ante mundi constitucionem dei filios volens redimere, noc prestantissimum exemplum reliquit in memoriam suis sequacibus, ut causam suam omnipotenti, omniscienti et omnis boni volenti domino comitterent, ita dicens: "Vide, domine, affliccionem meam, quoniam erectus est inimicus", quia "tu es auditor et susceptor meus." "Tu, domine, demonstrasti michi et cognovi, tu ostendisti michi studia eorum, et ego quasi agnus manswetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi, quia super me cogitaverunt consilia dicentes: Mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra vivencium, et nomen eius non memoretur amplius. Tu autem, domine Sabbaoth, qui iudicas iuste et probas renes et corda, videam ulcionem tuam ex eis. Tibi enim revlavi causam meam", quia "multiplicati sunt, qui tribulant me", et "consilim fecerunt in unum dicentes: Deus dereliquit eum, "persequimini et comprehendite eum, quia non est, qui liberet eum." "Vide ergo, domine, et considera", quia "tu es paciencia mea", "eripe me de inimicis meis", "deus meus es tu, ne discesseris a me, "quoniam tribulacio proxima est, et non est, qui adiuvet." "Deus, deus meus, respice in me, quare me dereliquisti?" Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignancium obsedit me", quia locuti sunt adversum me lingwa dolosa et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis pro eo, ut me diligenrent, detrahebant michi … et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dileccione mea."

/…/

(3) Opto igitur, ut omnes Christi fideles, et presertim principes, barones, milites, clientes et ceteri regni nostri Boemie incole sciant et compaciantur michi, per excomunicacionem pretensam oppresso tam grabiter, acquisitam specialiter per instigatorem et adversarium meum Michaelem de Causis, quondam plebanum ecclesie sancti Adalberti in Nowa civitate Pragensi, de consensu et auxilio canonicorum Pragensis ecclesie et datam et fulminatam per Petrum, sancti Angeli Romane ecclesie dyaconum cardinalem, deputatum iudicem per Romanum pontificem Johannem XXIII, qui fere per duos annos nullam voluit meis advocatis et procuratoribus dare audienciam, que non debet eciam Iudeo, pagano et heretico denegari, nec voluit cuiquam racionabili excusacioni de non comparicione mea personali acquiescere, vel universitatis studii Pragensis testimonia cum pendente sigillo et attestacione publicorum notariorum ad testimonium vocatorum pietate paterna benigniter acceptare. Unde manifestum est, non incurrisse me notam contumacie, cum non ex contemptu, sed ex causis racionabilibus citatus in curia Romana non comparui, tum quia insidie undique posite sunt michi in itinere, tum quia me aliena fecerunt pericula cautum, magistrorum Stanislai et Stephani Palecz spoliacio et incarceracio, qui in Bononia peccuniis et aliis rebus, volentes citati parere, sunt spoliati et incarcerati turpiter et tractati tamquam malefici, nulla penitus audiencia precedente, tum eciam, quia mei procuratores voluerunt se ad penam ignis cum quocumque volente contra me opponere ac partem se ponere in Romana curia obligare, tum eciam, quia meum procuratorem legittimum incarceraverunt in prefata curea, nulla culpa, ut estimo, exigente, tum eciam quia concordatus eram sancte memorie cum domino Sbincone Pragensi archiepiscopo per graciam domini regis, inter quem dominum Sbinconem et me aliosque magistros pronuncciaverunt principes et domini consiliumque domini regis et sua apposuerunt sigilla, quod dominus archiepiscopus scriberet domino pape, quod errores hereticos in regno Boemie, in civitate Pragensi et in marchionatu Moravie nescit, quodque nullus de heresi est convictus, et quod mecum et cum aliisque magistris plenarie concordatus. Eciam debebat scribere, quod dominus apostolicus me a comparicione, citacionibus et excomunicacione absolveret.