MISTR JAN HUS (1371-1415)

Non est pax impiis

(Sermo de pace)

/…/ (1) Patet igitur, quod pacem bonam mudi possunt habere boni et mali, pacem vero Dei mali bahere no possunt tamdiu, quamdiu sunt inimici Dei. De hac pace dicitur Ysaie 48: "Non est pax impiis, dicit Dominus." Cum ergo non est pax impiis, orandum est fidelibus, ut avertantur impii ab impietate sua, rogandum est, ut in pace sancta militet ecclesia. Nam ait Propheta: "Rogate, que ad pacem sunt Ierusalem", Ps 121.

(2) Ea propter affective et deprecative verbum Christi ipsi ecclesie pronunccio, ita dicens: Pax huic domui. Pax huic domui sit in intellectu, ne erroribus ivolvatur. Pax huic domui sit in voluntate, ut ad Deum libere dirigatur. Pax huic domui sit in affectione, ne inordinatis passionibus moveatur. Pax huic domui, ut in Cristo Domino fide, spe et caritate finaliter uniatur. Et hec dixerim de pace mundi et de eius differencia, qua differt a pace Iesu Cristi Domini, Dei nostri.

(3) Dicto de pace duplici, que mlitanti ecclesie, ut est domus Dei, congruit, dicendum est, quare domus Dei est tanto inquieta tempore, et per que media ipsius pax foret efficacius stabilita.

(4) Et patet, quoad primam partem, ex decursu legis Domini, quod mandatorum Dei prevaricacio et a lege ipsius declinacio inpacificant ecclesiam militantem, unde ipsa militans ecclesia in suis membris tamquam devota Cristi vidua potest dicere illud Baruch 4: "Nemo gaudeat super me viduam desolatam. A multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. Iusticias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis eius." Ecce, vox plangentis ecclesie et dicentis: "Nemo gaudeat super me viduam desolatam, a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum." Derelicta quidem est militans Cristi ecclesia propter peccata cristianorum a gentibus et Iudeis, qui vedentes manifesta ipsorum scelera, fidem Cristi suscipere aspernantur. Derelicta est nedum ab hereticis et scismaticis, sed a suis vocatis filiis, qui se septem peccatis mortalibus ab ipsa sancta ecclesia separarunt. Unde dicit: "Nemo gaudeat super me." Quapropter in Michea cap. 7 voce lugubri plangit Cristus: "Ve michi, quia factus sum sicut qui colligit in autumpno racemos vindemie: Non est botrus ad comedendum. Precoquas uvas desideravit anima mea. Periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est." Ecce ait: "Periit sanctus de terra," quia, heu, rarus invenitur. Et cum adiungit: "Et rectus in hominibus non est," ostendit, quod multi apparenter sunt omici ecclesie, qui tamen sunt hostes precipui, pacem ipsius maxime perturbantes, nam ambicione vexati nimia, ypocrisi, quam ambicio parturit, involvuntur. /…/