ORDO ECCLESIASTICUS IN UNITATE FRATRUM BOHEMORUM (1632)

I. De ordine totius Unitatis in genere

(Versio Comenii)

Ordo Unitatis Fratrum in genere est tum rerum ad sacrum Dei cultum pertinentium certa iuxta Dei verbum distinctio, tum personarum in congregatione ista unanimiter Deo sevientium discretio certisque officiis erga se invicem connexio atque colligatio.

Ordo rerum.

Cum Fratres omnia viderent confusa, nec distinguere quemquam inter necessaria et non necessaria, aut saltem inter magis et minus necessaria, et quod peius erat, negligi a plerisque fundamentalis salutis, tractari superficialia: coeperunt verum in christianismo cuncurrentium discrimen tradere, idque triplex (Ose. 8,11.12; Mar. 7,9; Gal 4,10; Jer. 15,19.) Esse videlicet

essentialia,

in christianismo quaedam ministerialia,

accidentalia.

Essentialia christianismi vocarunt illa, in quibus hominum salus immediate sita est; nempe ex parte Dei gratia Dei Patris, meritum Christi et Spiritus sancti dona; ex parte vero nostra fides, caritas et spes. Per fidem intelligendo istorum Dei beneficiorum et promissorum agnitionem et privatim sibi factam applicationem. Per caritatem flagrans redamandi Deum et per omnia ei obsequendi studium. Per spem in utroque illo perseverandi atque ita fidei finem assequendi immotam fiduciam. Abseque his neminem salvari posse docuerunt.

Ministerialia vero christianismi esse divinitus ecclesiae data media, per quae gratia Dei Patris, meritum Christi Spiritusque sancti operatio nobis innotescunt et conferuntur, id est, per quae in nobis fides, caritas et spes accenduntur, foventur, roborantur, nempe verbum Dei, claves et sacramenta.

Verbum enim Dei essentialia illa nobis revelat (Psalm. 19,12), claves assignant (Joh. 20,22), sacramenta obsignant (Rom. 4,11). Ideoque ministerium ecclesiae docent esse necessarium non propter se, sed propter illa essentialia, nec aliud in ministerio et per illud quaerendum, quam ut fides reddatur quam purissima in vita et morte omnibusque tentationibus misericordiae Dei inhaerens indissolubiliter.

Accidentalia vero christianismi appellabant (quae alii adiaphora) ea, quae tempus, locum modumque ministerialia illa usurpandi concernunt, id est ceremonias ritusque religionis externos, quae putarunt pro libertate et prudentia christiana ita esse usurpanda, ut non solum non officiant fidei, caritati, spei (ab illis nempe abducendo aut eas obscurando, quod utrumque idololatricae et superstitiosae ceremoniae faciunt), sed magis ut illustrandis et inculcandis illis inserviant (Rom. 14, per totum, 1. Cor. 14, per totum, Coloss. 2,16. et alibi). Atque circa haec potissimum versatur Unitatis nostrae ordo. Essentialia enim et ministerialia communia habemus cum universis christianis, modo sua bona norint et satis distincte intelligant (Rom. 10, 12; Ephes. 4. v. 3. 4. 5. 6). In accidentalibus aliquid ab aliis forsan diversum, non tamen aliunde, quam e divina in scripturis varie indigitata ordinatione primitivaeque ecclesiae exemplis deducta; quae qualia sint et an satis fini suo respondeant, in conspectu ecclesiae (non salutis cardinem, sed meliorem et aedificationi commodius inservientem ordinem, quoe ipsa praxis nos docuit, in iis collocantes) explicamus. Neque enim tam pertinaciter ista tuemur, ut non (si utiliora offerantur) ceder simus parati (Phil. 3,15.16 et 1. Tessal. 5,21), sed neque ob leves causas quidquam mutare aequum putamus (1. Cor, 11,1). Unde est, ut nemini apud nos liceat vel novos sensus aut opiniones introducere, vel insuetas ceremonias ichoare, vel libros scribere aut edere nisi praevia examinatione et communi omnium consensu.