JAN AMOS KOMENSKÝ (1592-1670)

Regula peregrinaturo observandae

(Regula vitae, VII)

Peregrinationis video Tibi esse desiderium propositumque Tuis. Quid ergo ibi quoque attendum tibi sit, pauxilla subjungam.

1. Ante omnia cogitabis, cur peregrinationis suscipias laborem? Nempe non ut novos videas montes, campos, sylvas, flumina, maria, homines aut bestias etc. Talia enim domi videre potes. (Quo sensu recte dictum est a quodam: Qui unum vidit hominem, unum bovem, unum montem, unam sylvam, unam urbem etc., mudum vidit: mundus enim ex talibus constat.) Sed ut videas, audias, alloquaris viros sapientes et doctos, ex quorum conversatione sapientiae et virtutum capias augmenta.

2. Ad exteros itaque iturus non ibis tanquam in alium orbem (mundus totus viro sapienti patria est): sed tanquam ad scholam, quam communem esse voluit Deus, ut alii aliis theatro simus mutuoque aspectu et affrictu nosmet invicem exerceamus acuamusque.

3. Cogitabis, quia extra mundum ire non potes, mundum te reperturum ubique: id est homines vanos, profanos, mali bonique mixturam. Adversus itaque scandalorum et corruptelarum venenata tela pectus tuum circummunies, assumpto firmissimi propositi scuto nihil attendendi, admirandi, adamandi domumque reportandi, nisi per quod tibi et tuis patriaeque aut ecclesiae virtutis et felicitatis accessio aliqua fieri possit.

4. Ibis a conspectu parentum teraque patria, non sicut Cain a facie Dei profugus, ad quaerendum impietati licentiaeque campum (quocunque enim ibis, comitabuntur te oculi Dei, et cum illis benedictio aut maledictio effundenda super te): sed ut Tobias junior, satis facturus parentum voluntati quaesiturusque apud exteros ubiubi depositos sapientiae bonorumque exemplorum thesauros. Ergo intentione pura, animo, corde sensibusque omnibus castis. Ita demum tibi aderit qui te comitetur, ducat et reducat, angelus Domini.

In summa:

Ubibui fueris,

vive Deo, qui est dator vitae tuae:

vive conscientiae, quae est vita vitae tuae:

vive famae, quae est vita post vitam tuam.

Itaque Tibi adsit Spiritus Christi (ut haec omnia recte percipias et observes), atque ego animae Tuae salutem omnemque rebus Tuis prosperitatem et perpetuum domus Vestrae in ecclesia et patria, per Te etiam ad posteritatem transmittendum, splendorem animitus opto.