JAN AMOS KOMENSKÝ (1592-1670)

Mundi senescentis oratio pro ultima humani generis illuminatione

(Via lucis, cap. XXII)

Ad te, o Pater Luminum, tandem conversi omnes humillime oramus, miserere Omnium nostrum! Illumina lucernam nostram, illumina tenebras nostras!

/…/

Ad Te clamat Mundus senescens, ut qvi illuminabas Juventutem suam, ne dispicias senectutem suam! se jubilare facias ossa sua, et revivescere ut Aqvilae juventutem suam. O Deus omnium populorum, da omnibus populis agnoscere Vocem tubae tuae, et ambulare in Lumine tuo, (Psal. 89. 15,16.) O Pater noster qvi es in Caelis, sanctificetur Nomen tuum jam in toto Mundo! Fiat jam Voluntas tua, sicut in toto Caelo ita in tota Terra! Per totam o Domine Europam, per totam Asiam, per totam Africam, per totam Americam, per totam Magellanicam, perqve omnes Insulas maris, sanctificetur Nomen Tuum, adveniat Regnum tuum, fiat Voluntas tua! Imple o Deus Terram cognitione tui, sicut mare aqvis oppletum est, ut Tibi jubilet tota Terra. Excita homines qvi Voluntatem tuam scribant in Libros: sed qvos Tu ipse inscribas cordibus hominum. Fac ut ubiqve gentium aperiantur Scholae, filiorum Tuorum enutritoria! Et ipse tu erige Scholam tuam in cordibus omnium hominum. Excita Spiritum Sapientum toto Orbe, ut conspirent in laudem Tuam: sed ipse tu Praesidem age chori electorum Tuorum! Redde populis Labium electum, ut Te celebremus ore uno! ipseqve nos doce per interiora alloqvia Tua!