HULDREICH ZWINGLI (1484-1531)

De eucharistia

(De vera et falsa religione commentarius, 18)

/…/ Est ergo sive "eucharistia" sive "synaxis" sive "caena dominica" nihil aliud quam: commemoratio, qua ii, qui se Christi morte et sanguine firmiter credunt patri reconciliatos esse, hanc vitalem mortem annuntiant, hoc est: laudant, gratulantur et praedicant.

Iam ergo sequitur, quod, qui ad hunc usum aut festivitatem conveniunt, mortem domini commemoraturi, hoc est: annunciaturi, sese unius corporis esse membra, sese unum panem esse, ipso facto testentur. Omnes enim, qui Christo fidunt, unum corpus sunt, ut non uno loco Paulus testatur, praesertim tamen supradicto 1. Cor. 10. capite. Qui ergo cum Christianis commeat, cum mortem domini annunciant, qui simul symbolicum panem aut carnem edit, is nimirum postea secundum Christi praescriptum vivere debet; nam experimentum dedit aliis, quod Christo fidat. Qui ergo eo fidunt, debent ambulare, sicut et ipse ambulavit 1. Ioan. 2. /…/