FILIP MELANCHTON (1497-1560)

Definitiones

(Loci theol., appendix II)

SPIRITUS SANCTUS est tertia persona divinitatis, procedens ab aeterno Patre et Filio, et HOMOÚSIOS eis, et est amor et laetitia substantialis, et mittitur voce Evangelii in corda credentium, ut sanctificet ea, id est, ut lucem in eis accendat ad intelligendam doctrinam, et assensionem confirmet, et efficiat motus congruentes Deo, et excitet invocationem et laetitiam in Deo acquiescentem.

LIBERTAS v o l u n t a t i s  h u m a n a e p o s t l a p s u m, etiam in non renatis, est facultas, qua homo potest regere locomotivam, id est, imperare externis membris actiones convenientes Legi Dei et non convenientes et varias utriusque generis. Sed non potest tollere ex mente dubitationes et ex corde vitiosas inclinationes sine luce Evangelii et sine Spiritu sancto. Cum autem traditur a Spiritu sancto, potest obsequi et repugnare. Fit igitur maior libertas, cum corda renata reguntur Spiritu sancto, sicut Pulus inquit /Rom. 8,14./: Qui Spiritu Dei ducuntur, hi sunt filii Dei. Ac tunc libertas est facultas, qua homo renatus gubernanti Spiritui sancto potest obtemperare, et non solum regere locomotivam, sed etiam in corde motus Deo placentes, verbo Dei et Spiritu sancto accendente, retinere et resistere vitiosis motibus, et potest sua sponte sine coactione discedere a verbo Dei et velle contratria verbo Dei; ut Saul et David sponte sua voluntate et sine coactione ruunt.

EVANGELIUM est praedicatio poenitentiae et promissio, quam non novit ratio naturaliter, sed revelata divinitus, in qua Deus affirmat se gratis, non propter ulla nostra merita aut dognitatem nostram, sed propter obedientiam Filii credentibus in Filium certo remittere peccata et donare eis imputationem iustitiae et reconciliationem, un qua Filius Dei voce Evangelii consolatur et vivificat corda credentium et liberat eos a morte aeterna et facit eos templa Dai, dato Spiritu sancto, sanctificante eos et accendente tales motus, qualis est ipse Spiritus sanctus, et donat haereditatem vitae aeternae credentibus, quod propter ipsum gratis habeant remissionem peccatorum, imputationem iustitiae, reconciliationem et haereditatem vitae aeternae.

ECCLESIA VISIBILIS est coetus visibilis hominum amplectentuim incorruptam Evangelii doctrinam et recte utentium Sacramentis, in quo coetu Filius Dei est efficax per ministerium Evangelii et multos regenerat ad vitam aeternam, quanquam sunt in eo coetu et alii multi non sancti, sed tamen de doctrina et externa professione consentientes. Haec est simplicissima definitio visibilis Ecclesiae.

LIBERTAS CIVILIS est facultas corporalis ordinata legibus, honeste transferendi corpus et eligendi honestas operas corporis pro arbitrio et habendi res proprias et disponendi de eis iure dominii pro arbitrio, habens et legitimam defensionem corporis et rerum, ut Ioseph emtus non potest transferre corpus ac discedere a Domino suo etc. Diserte autem dicitur facultas ordinata legibus, quia libertas non est infinita licentia, nec vagatur beluarum more, sed est facultas honeste utendi corpore et rebus, liberior, quam qualis est captivorum aut servorum, sed tamen Deo subiecta et certis inclusa metis divinitus, videlicet Legi Dei et aliis legibus, quae muniunt concessam facultatem, ut si cui liceat uti spatiosi horti fructibus, et sint circumdati muri, ne irrumpant apri aut aliae ferae. Sic dixit Lucius Crassus: Legum servi summus, ut liberi esse possimus.

APOSTOLI sunt doctores in novo Testamento immediate vocati a Christo ad docendum Evangelium et ad publicam administrationem Sacramentorum, non ad Politica negotia, et sunt ornati testimonio Spiritus sancti, et miraculis, ut certum esset doctrinam eorum divinam esse et eos non errare in doctrina, quia Deus de ea testificabatur, et habent potestatem ubique docendi.