STABAT MATER

Stabat mater dolorosa Sancta mater, istud agas,

Iuxta crucem lacrimosa, Crucifixi fige plagas

Dum pendebat filius, Cordi meo valide;

Cuius animam gementem Tui nati vulnerati,

Contristantem et dolentem Tam dignati pro me pati,

Pertransivit gladius. Poenas mecum divide.

O quam tristis et afflicta Fac me vere tecum flere,

Fuit illa benedicta Crucifixo condolere,

Mater unigeniti, Donec ego vixero;

Quae maerebat et dolebat Iuxta crucem tecum stare,

Et tremebat, dum videbat Meque tibi sociare

Nati poenas incliti. In planctu desidero.

Quis est homo qui non fleret Virgo virginum praeclara,

Matrem Christi si videret Mihi iam non sis amara,

In tanto supplicio? Fac me tecum plangere;

Quis non posset contristari Fac, ut portem Christi mortem

Piam matrem contemplari Passionis fac consortem

Dolentem cum filio? Et plagas recolere.

Pro peccatis suae gentis Fac me plagis vulnerari,

Vidit Iesum in tormentis Cruce hac inebriari,

Et flagellis subditum; Et cruore filii;

Vidit suum dulcem natum Inflammatus et accensus,

Morientem, desolatum, Per te, Virgo, sim defensus

Dum emisit spiritum. In die iudicii.

Eia mater, fons amoris! Fac me cruce custodiri,

Me sentire vim doloris Morte Christi praemuniri,

Fac, ut tecum lugeam. Confoveri gratia.

Fac, ut ardeat cor meum Quando corpus morietur

In amando Christum Deum, Fac, ut animae donetur

Ut ei complaceam. Paradisi gloria.