DIES IRAE

Dies irae, dies illa

Solvet saeclum in favilla

Teste David cum Sibilla.

Quantus tremor est futurus,

Quando iudex est venturus,

Cuncta stricte discussurus!

Tuba, mirum spargens sonum

Per sepulchra regionum,

Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura,

Cum resurgit creatura

Iudicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,

In quo totum continetur

Unde mundus iudicetur.

Iudex ergo cum sedebit,

Quicquid latet, apparebit;

Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus,

Quem patronum rogaturus,

Cum vix iustus sit securus?

Rex tremendae maiestatis,

Qui salvandos salvas gratis,

Salva me, fons pietatis.

Recordare, Iesu pie,

Quod sum causa tuae viae;

Ne me perdas illa die.

Quaerens me sedisti lassus,

Redemisti crucem passus;

Tantus labor non sit cassus.

Iuste iudex ultionis,

Donum fac remissionis

Ante diem rationis.

Ingemisco tamquam reus,

Culpa rubet vultus meus;

Supplicanti parce, Deus.

Qui mariam absolvisti,

Et latronem exaudisti,

Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae,

Sed tu bonus fac benigne

Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta,

Et ab haedis me sequestra,

Statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis,

Flammis acribus addictia,

Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,

Cor contritum quasi cinis,

Gere curam mei finis.

Lacrimosa dies illa,

Qua resurget ex favilla

Iudicandus homo reus;

Huic ergo parce, Deus.

Pie Iesu Domine,

Dona eos requie.

Amen.