MAGISTERSKÝ SLIB

Scholares dilecti,

examinibus, quae in facultate nostra ad doctrinam explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nomine honoreque magistri in hoc consessu ornandi estis.

Prius autem sponsio sollemnis vobis suscipienda est:

Spondebitis igitur

primum vos huius facultatis et Universitatis, in qua magistri gradum ascenderitis, honorem et memoriam piam servaturos eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos

dein honorem impetratum nec actionibus improbis litibusque inanibus excitandis nec libertate ac aequitate proximorum aggredienda turpaturos

postremo scientiam prudentiamque rerum adhibituros, ita ut evangelium Christi in hac genere clarius testetur et populus Dei in veritate unitateque crescat.
 
 

Haec ex animi sententia spondebitis ac pollicebimini?