SPONDEO AC POLLICEOR

Itaque iam nihil impedit, quominus honorem, quo vos Universitas Carolina ornare cupit, vobis impertiamus.

Ergo ego – promotor constitutus – vos ex decreto ordinis mei magistros creo, creatos renuntio omniaque magistri iura ac privilegia ad magistri nomen pertinentia in vos confero.

In cuius rei fidem diplomata Universitatis Carolinae sigillo insignita vobis in manus trado.