SAPERE AGERE LOQUI

Theologia ut sal

(Super emblema facultatis)

Tempore facultatis evangelicae theologicae Pragensis condendae A.D. MCMXIX conditores eius – multis magnis muneribus exceptisunum quoque parvum coram se habebant: munus traditiones, a quibus initium capiebant, finesque, quos quaesituri erant, symbolice declarandi. Quam ob rem emblema novum, quod usque ad nostrum tempus ut sigillum facultatis adhibetur, proposuerunt.

Quemadmodum sermonem eius symbolicum intellegere debemus?

In campi circularis medio calicem videmus – symbolum perspicuum reformationis Bohemicae, praesertim Hussitarum, qui iterum calicem laicorum in eucharistiam introduxerunt. Facultas theologica Universitatis Pragensis A.D. MCCCCXVII praeferentiam utriusque speciei professa est, cum revolutione consensit adeoque de existentia sua propria dimicavit. Eodem anno quoque Concilium Constantiense eam licentia docendi privavit. Facultas nova pro symbolo Hussitarum se decreverat, quod testificatio calicis illo tempore profitendi simulque relegatio clericalismi ad omnem, et theologicum modum, erat.

Dimidio campi circularis superiore tria verba Latina legimus. Principium sententiae huius historicum a I.A. Comenio, episcopo Unitatis fratrum veteris ultimo, repetit. Selectio coniunctioque notionum sine interpretatione intellegibiles esse possent. Theologia, quam facultas nova cultura est,

scientifica – strictam disciplinam cogitandi postulans, sed etiam

practica – ad agendum ducens, postremo et

dialogica – omnia instrumenta ad veritatem suam obtinendam, excepto Verbo, vetans esse debet.

Admiratione afficere sequentia notionum posset, ubi LOQUI tertio loco culmen totius sententiae facit. Admiratio autem evanescet, si magnam vim, quam libertati verbi Dei reformatio Bohemica adscribebat, animo capimus. Praedicatio Verbi liberantis libera est "actus liberrimus omnium", qui Christianos ex captivitate Babylonica eripere potest. Semper iterum temporibus gravissimae oppressionis experiebantur reformationis Bohemicae heredes verbum Dei non esse alligatum (2Tm 2,9), quin etiam ipsum circa se spatium libere dicendi apertum efficere. Experientiam hanc traditionemque sequentes sponserunt conditores se facultatem ut liberae professionis refugium in libertate verbi Dei situm formaturos.

Medio emblematis dextra laevaque parte duarum ad Scripturam relationum aenigma convenimus – Lev. 2,13 et Mc 9,49. Utroque loco vox SALIS apparet, quae primis litteris trium sententiae notionum coniunctis exoritur. Formaliter ergo sententiae locorumque allatorum cohaerentia est evidens.

Sed quid commune theologia facultasque theologica cum sale habet? Quid emblematis auctores duxit, et e multis Scripturae locis vocem SALIS continentibus ipsos duos eligerent? Interpretatio illorum hodie nobis dubia est. Pro certo autem habere possumus eos apud Marci versum tenorem illum, qui in codicibus parum testificatur, sed in reformationis translationibus saepe occurit, ante oculos habuisse. Secundum versum illum sententia Iesu ait: "Omnis victima sale salietur." Utroque loco vox SALIS in arto contextu cum victima apparet. Lev. 2,13 iubet: "Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo. In omni oblatione tua offeres sal."

Theologia victimae admonitio? Volueruntne patres conditores facultatem admonere eam perseverandam esse referendo ad Christi in cruce victimam, quae centrum Christiani nuntii interius est? Fortasse. Emblematis auctores autem quoddam alius in animo habere poterant: Utroque loco allato tamen sermo est de sale velut additamento, quod in victima totum solvitur. Autosolubilitas illa ad missionem theologiae fundamentalem pertinet.

Instinctibus sui ipsius conservationis in dubium vocandis Christianorum civiumque societatem SAPIENDO, AGENDO, LOQUENDO adiuvat, eam praemonet, adversus ipsismi sputorem defendit atque ad minimos huius saeculi gratuite sublevandos excitat.

Ipso modo theologia conferre potest, ne in familia hominum in oblivionem veniat dimensio sui ipsius moderandi voluntarieque temperandi, sine qua nec vita humana bona nec coexsistentia gentium pacifica fieri potest.